라틴어 문장 검색

In partibus inter centrum & circumferentiam, ubi latiora sunt spatia, tardiores erunt motus, ubi angustiora velociores;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 31:11)
) velocius progreditur in Syzygiis suis, tardius regreditur in Quadraturis, & excessu progressus supra regressum annuatim fertur in consequentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 6:11)
tarda reverti corpora animae comparatione, qua velocius nihil est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7202)
praemia veloci coniunx thalamique dabuntur, mors pretium tardis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 55:10)
Item neminem debet veloci et repenti promissione ditare, quia reddere tardus erit hilaris [enim] promissor, et audax ad promissa parum credulitatis habet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:24)
Refrenanda est eciam lingua ut sit tarda ad respondendum et loquendum, et non velox.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:8)
& propterea tempore minuti unius secundi conficit pedes Anglicos plures quàm 866 & pauciores quàm 1272, atque adeò velocior est quàm pro Observatione Robervalli, ac tardior quàm pro Observatione Mersenni.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 56:30)
tardius ille premit, nee iam hic absistere velox, defectique ambo genibus pariterque quierunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권309)
& inde Luna in Perigaeo velocior est & nobis propior, in Apogaeo autem tardior & remotior in Syzygiis quàm in Quadraturis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 6:7)
Ut qui velocem frustra petiere puellam , Dum facta est pomis tardior illa tribus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 17:9)
si idem motus reperiatur in planetis, ita tamen dispensatus et graduatus ut quo proprius absit a terra sit tardior, quo longius celerior, atque in coelo demum stellato sit velocissimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 350:7)
Refrenare et compescere debes insuper linguam tuam ut sit tarda ad loquendum,et ad iudicandum, et ad respondendum et non velox.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 17:1)
sed magis aligera est magis et medicata sagitta, quam iacit umbrosi dominatio lubrica mundi, eludens excussa oculos calamique volantis praepete transcursu cordis penetralia Agens, nec segnis natura animae est aut tarda cavendi vulneris, ignitum quoniam Deus indidit olli ingenium, purum, sapiens, subtile, serenum, mobile, sollicitum, velox, agitabile, acutum, factorem modo casta suum veneretur et ipsi militet ac victum proculcet sobria mundum, nil de pestiferis opibus aut falsificatis terrarum spoliis stulto oblectamine libans, ne sub fasce iacens alieno et dedita regno non queat argutas hostis vitare sagittas, sed quid ego omne malum mundique hominumque maligni hostis ad invidiam detorqueo, cum mala nostra ex nostris concreta animis genus et caput et vim, quid sint, quid valeant, sumant de corde parente?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1136)
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur.
파라오께서 같은 꿈을 두 번이나 되풀이하여 꾸신 것은, 하느님께서 이 일을 이미 결정하셨고 지체 없이 그대로 실행하시리라는 것을 뜻합니다. (불가타 성경, 창세기, 41장32)
Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: " Cur velocius venistis solito? ".
그들이 아버지 르우엘에게 돌아가자, “오늘은 웬일로 일찍 돌아왔느냐?” 하고 그가 물었다. (불가타 성경, 탈출기, 2장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION